Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. testis Christicolae ducis adventantis ad urbem
  2. Mulvius exceptum Tiberina in stagna tyrannum
  3. praecipitans, quanam victricia viderit arma
  4. maiestate regi, quod signum dextera vindex
  5. praetulerit, quali radiarint stemmate pila.
  6. Christus purpureum gemmanti textus in auro
  7. signabat labarum, clipeorum insignia Christus
  8. scripserat, ardebat summis crux addita cristis,
  9. ipse senatorum meminit clarissimus ordo,
  10. qui tunc concrete processit crine catenis
  11. squalens carcereis aut nexus conpede vasta,
  12. conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo
  13. procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus
  14. militiae ultricis titulum Christique verendum
  15. v.1.p.388
  16. nomen adoravit, quod conlucebat in armis.
  17. ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec
  18. prodigia et larvas stolido 1 tibi fingere cultu,
  19. atque experta Dei virtutem spernere veri.
  20. deponas iam festa velim pueritia, ritus
  21. ridiculos tantoque indigna sacraria regno.