Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. seu nos procinctus maneat, seu pace quietas
  2. dictemus leges, seu debellata duorum
  3. colla tyrannorum media calcemus in urbe,
  4. agnoscas, regina, libens mea signa necesse est,
  5. in quibus effigies crucis aut gemmata refulget
  6. aut longis solido ex auro praefertur in hastis.
  7. hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor
  8. servitium solvit miserabile Constantinus,
  9. cum te pestifera premeret Maxentius aula.
  10. v.1.p.386
  11. lugebas longo damnatos carcere centum,
  12. ut scis ipsa, patres, aut sponsus foedera pactae
  13. intercepta gemens diroque satellite rapta inmersus
  14. tenebris dura inter vincla luebat;
  15. aut si nupta torum regis conscendere iussa
  16. coeperat inpurum domini obiectare furorem,
  17. morte maritalis dabat indignatio poenas,
  18. plena puellarum patribus ergastula saevi
  19. principis; abducta genitor si virgine mussans
  20. tristius ingemuit, non ille inpune dolorem
  21. prodidit aut confessa nimis suspiria traxit. 1