Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. conficit effigiem crebroque foramine rumpit.
  2. v.1.p.384
  3. nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum,
  4. nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est
  5. infernis triste ob meritum damnata tenebris,
  6. sed nec virtutes hominum deus aut animarum
  7. spirituumve vagae tenui sub imagine formae,
  8. absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve,
  9. aut deus aërias volitans phantasma per auras,
  10. sint haec barbaricis gentilia numina pagis,
  11. quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum
  12. suaserit; horrificos quos prodigialia cogunt
  13. credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi
  14. mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto
  15. victima visceribus multa inter vina vorandis.
  16. at te, quae domitis leges ac iura dedisti
  17. gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis,
  18. armorum morumque feros mansuescere ritus,
  19. indignum ac miserum est in religione tenenda
  20. hoc sapere, inmanes populi de more ferino
  21. quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur.