Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. heu, male lustratae Phlegethontia victima Romae!
  2. nam quid vesani sibi vult ars inpia ludi?
  3. quid mortes iuvenum? quid sanguine pasta voluptas?
  4. quid pulvis caveae semper funebris, et illa
  5. amphitheatralis spectacula tristia pompae?
  6. nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas
  7. v.1.p.380
  8. accipit inferias placatus crimine sacro,
  9. hae sunt deliciae Iovis infernalis, in istis
  10. arbiter obscuri placidus requiescit Averni.
  11. nonne pudet regem populum sceptrisque potentem
  12. talia pro patriae censere litanda salute,
  13. religionis opem subternis poscere ab antris?
  14. evocat, heu, poenis tenebrosa ex sede ministrum
  15. interitus, speciosa hominum cui funera donet.
  16. incassum arguere iam Taurica sacra solemus:
  17. funditur humanus Latiari in munere sanguis,
  18. consessusque ille spectantum solvit ad aram
  19. Plutonis fera vota sui. quid sanctius ara
  20. quae bibit egestum per mystica tela cruorem?
  21. anne fides dubia est tibi sub caligine caeca