Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum
  2. agmina vipereo superis inmittere flagro,
  3. nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas
  4. spargere, terque suas eadem variare figuras,
  5. denique cum Luna est, sublustri splendet amictu;
  6. cum succincta iacit calamos, Latonia virgo est;
  7. cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx
  8. imperitat Furiis et dictat iura Megaerae.
  9. si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon
  10. tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram
  11. sidereoque deum venerandum suadet in astro,
  12. per silvas modo mortiferi discurrere mundi
  13. erroresque sequi subigit nemorumque putare
  14. esse deam, quae corda hominum pavitantia figat
  15. quaeque feras perimat letali vulnere mentes,
  16. depressos modo subter humum formidine sensus
  17. obruit, inplorent ut numina lucis egena
  18. seque potestati committant noctis opertae.
  19. respice terrifici scelerata sacraria Ditis,
  20. cui cadit infausta fusus gladiator harena,