Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris?
  2. ecce, deos manes cur infitiaris haberi?
  3. ipsa patrum monumenta probant: Dis Manibus illic
  4. marmora secta lego, quacumque Latina vetustos
  5. custodit cineres densisque Salaria bustis.
  6. dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci
  7. imperium verae ceu maiestatis adoras?
  8. en quibus inplicita squalebat regia summi
  9. imperii fractis maiorum ab origine sacris,
  10. cum princeps gemini bis victor caede tyranni
  11. pulchra triumphali respexit moenia vultu.
  12. v.1.p.382
  13. nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem
  14. noctis obumbratae caligine; turbidus aer
  15. arcebat liquidum septena ex arce serenum,
  16. ingemuit miserans et sic ait: ‘exue tristes,
  17. fida parens, habitus! equidem praedivite cultu
  18. inlustrata cluis spoliisque insigne superbis
  19. attollis caput et multo circumfluis auro;
  20. sed nebulis propter volitantibus obsitus alti
  21. verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas