Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ista ministranti regimen solemne dierum
  2. haudquaquam soli datur a factore potestas,
  3. sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est.
  4. hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas
  5. commenti et radios capitis et verbera dextrae,
  6. et frenos phalerasque et equorum pectora anhela
  7. aeris inaurati vel marmoris aut orichalci
  8. iusserunt nitido fulgere polita metallo.
  9. post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem
  10. cernuat ora senex barbatus et oscula figit
  11. cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum,
  12. inmotasque rotas et flecti nescia lora
  13. aut ornat redimita rosis aut ture vaporat.
  14. hoc tamen utcumque est tolerabile, quid, quod et ipsae
  15. dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae?
  16. Eumenidum domina Stygio caput exerit antro
  17. rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis,
  18. et, si quando suos dignatur adire Quirites,
  19. placatur vaccae sterilis cervice resecta,
  20. v.1.p.378
  21. et regnare simul caeloque Ereboque putatur,