Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Fescennina novo proles aliena marito,
  2. idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt
  3. consilium: nunquam melius nam cedere taedas
  4. responsum est, quam cum praegnans nova nupta iugatur.
  5. hanc tibi, Roma, deam titulis et honore sacratam
  6. perpetuo Floras inter Veneresque creasti!
  7. nec mirum: quis enim sapiens dubitaverat illas
  8. mortali de stirpe satas vixisse, et easdem
  9. laude venustatis claras in amoribus usque
  10. ad famae excidium formae nituisse decore?
  11. quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum,
  12. illum delicias nunc divi principis, illum
  13. v.1.p.372
  14. purpureo in gremio spoliatum sorte virili,
  15. Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis
  16. porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro
  17. nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum,
  18. umque suo in templis vota exaudire marito?
  19. ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus
  20. et Titus et fortes gesserunt bella Nerones,
  21. quos terrena viros inlustres gloria fecit