Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ex atavis quondam male coepta, deinde secutis
  2. tradita temporibus serisque nepotibus aucta,
  3. traxerunt longam corda inconsulta catenam,
  4. mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit.
  5. hunc morem veterum docili iam aetate secuta
  6. posteritas mense atque adytis et flamine et aris
  7. Augustum coluit, vitulo placavit et agno,
  8. strata ad pulvinar iacuit, responsa poposcit.
  9. v.1.p.370
  10. testantur tituli, produnt consulta senatus
  11. Caesareum Iovis ad speciem statuentia templum.
  12. adiecere sacrum fieret quo Livia Iuno,
  13. non minus infamis thalami sortita cubile
  14. quam cum fraterno caluit Saturnia lecto,
  15. nondum maternam partu vacuaverat alvum
  16. conceptamque viri subolem paritura gerebat.
  17. pronuba iam gravidae fulcrum et geniale parantur;
  18. iam sponsus saliente utero nubentis amicos
  19. advocat, haud sterilem certus fore iam sibi pactam.
  20. vitricus antevenit tardum praefervidus ortum
  21. privigni nondum geniti; mox editur inter