Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. et virtus fragilis provexit in ardua famae,
  2. adscita e 1 terris sub religione iacentes!
  3. quam pudet hoc illis persuasum talibus, ut se
  4. Romanasque acies censerent Martis amore
  5. posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter
  6. venditat Aeneadasque suos successibus auget!
  7. felices, si cuncta Deo sua prospera Christo
  8. principe disposita scissent, qui currere regna
  9. certis ducta modis Romanorumque triumphos 2
  10. crescere et inpletis voluit se infundere saeclis!
  11. sed caligantes animas et luce carentes
  12. in Iovis Augustique adytis templisque duarum
  13. Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis
  14. mactatas taetro leti inmersere barathro,
  15. supremum regimen crassis in partibus orbis
  16. esse rati mersoque poli consistere fundo.
  17. quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt,
  18. id duxere deos. colles, freta, flumina, flammas,
  19. haec sibi per varias formata elementa figuras
  20. constituere patres, hominumque vocabula mutis