Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. atque urbis Venerisque pari se culmine tollunt
  2. templa, simul geminis adolentur tura deabus),
  3. vera ratus quaecumque fiant auctore senatu,1
  4. contulit ad simulacra fidem dominosque putavit
  5. v.1.p.368
  6. aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu.
  7. illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes
  8. Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres
  9. corrupta de matre nothi, Ledeia proles
  10. nocturnique equites, celsae duo numina Romae,
  11. inpendent retinente veru, magnique triumphi
  12. nuntia suffuso figunt vestigia plumbo,
  13. adsistunt etiam priscorum insignia regum,
  14. ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus,
  15. Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus,
  16. coniugis epotum sparsus per membra venenum.
  17. omnibus ante pedes posita est sua cuique vetusta
  18. arula. Iano etiam celebri de mense litatur
  19. auspiciis epulisque sacris, quas inveterato,
  20. heu miseri, sub honore agitant, et gaudia ducunt
  21. festa Kalendarum, sic observatio crevit