Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. monstrarant atavi; puerorum infantia primo
  2. errorem cum lacte bibit, gustaverat inter
  3. vagitus de farre molae, saxa inlita ceris
  4. viderat unguentoque lares umescere nigros.
  5. formatum Fortunae habitum cum divite cornu
  6. sacratumque domi lapidem consistere parvus
  7. spectarat matremque illic pallere precantem,
  8. mox umeris positus nutricis trivit et ipse
  9. inpressis silicem labris, puerilia vota
  10. fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit,
  11. persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum.
  12. numquam oculos animumque levans rationis ad arcem
  13. rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum,
  14. privatos celebrans agnorum sanguine divos,
  15. iamque domo egrediens, ut publica festa diesque
  16. et ludos stupuit celsa et Capitolia vidit
  17. laurigerosque deum templis adstare ministros
  18. ac Sacram resonare Viam mugitibus ante
  19. delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa
  20. more deae, nomenque loci ceu numen habetur,