Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nosset ab interno tutam servare veneno?
  2. illa tyrannorum fuerat medicina, videre
  3. quis status ante oculos praesentibus ac perituris
  4. conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris.
  5. heu, male de populo meriti, male patribus ipsis
  6. blanditi, quos praecipites in Tartara mergi
  7. cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
  8. v.1.p.352
  9. ast hic imperium protendit latius aevo
  10. posteriore suis cupiens sancire salutem.
  11. nimirum pulchre quidam doctissimus ‘esset
  12. publica res,’ inquit, ‘tunc fortunata satis, si
  13. vel reges saperent vel regnarent sapientes.’
  14. estne ille e numero paucorum qui diadema
  15. sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
  16. contigit ecce hominum generi gentique togatae
  17. dux sapiens, felix nostrae res publica Romae
  18. iustitia regnante viget. parete magistro
  19. sceptra gubernanti. monet ut deterrimus error
  20. utque superstitio veterum procul absit avorum,
  21. nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus