Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. emineat magnique inmensa creaverit orbis.
  2. num melius Saturnus avos rexisse Latinos
  3. creditur, edictis qui talibus informavit
  4. agrestes animos et barbara corda virorum?
  5. ‘sum deus. advenio fugiens, praebete latebras,
  6. occultate senem nati feritate tyranni
  7. deiectum solio, placet hic fugitivus et exul
  8. ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen,
  9. vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis
  10. procudam chalybem, necnon et moenia vestri
  11. v.1.p.354
  12. fluminis in ripa statuam Saturnia vobis.
  13. vos nemus adpositasque meo sub honore sacrantes
  14. (sum quianam Caelo genitus) celebrabitis aras.’
  15. inde deos, quorum patria spectata sepulcra
  16. scimus, in aere hebetes informavere minores,
  17. advena quos profugus gignens et equina libido
  18. intulit Italiae: Tuscis namque ille puellis
  19. primus adhinnivit simulato numine moechus.
  20. mox patre deterior silvosi habitator Olympi
  21. Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas,