Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. Credebam vitiis aegram gentilibus urbem
  2. iam satis antiqui pepulisse pericula morbi
  3. nec quidquam restare mali, postquam medicina
  4. principis inmodicos sedarat in arce dolores,
  5. sed quoniam renovata lues turbare salutem
  6. temptat Romulidum, patris inploranda medella est,
  7. ne sinat antiquo Romam squalere veterno
  8. neve togas procerum fumoque et sanguine tingui.
  9. inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis,
  10. nil egit prohibendo vagas ne pristinus error
  11. crederet esse deum nigrante sub aere formas,
  12. aut elementorum naturam, quae Patris ars est
  13. omnigeni, summa pro maiestate sacraret,
  14. vir solus cui cura fuit ne publica morum
  15. plaga cicatricem summa leviter cute clausam
  16. duceret, et latebram tabentis vulneris alte
  17. inpressam penitusque putri de pure peresam
  18. iuncta superficies medico fallente foveret,
  19. sed studuit quo pars hominis generosior intus
  20. viveret atque animam letali peste piatam