Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo,
  2. v.1.p.364
  3. utque Palatinis Capitolia condita saxis
  4. signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae
  5. Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent,
  6. cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum
  7. accirent proceres Erycino e vertice signum,
  8. utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida,
  9. Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
  10. facta est terrigenae domus unica maiestatis,
  11. et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra
  12. heroum numerare licet; quos fabula manes
  13. nobilitat, noster populus veneratus adorat.
  14. hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus,
  15. talia Pergameas fugerunt numina flammas,
  16. sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum,
  17. talis et antiquum servavit terror asylum.
  18. ut semel obsedit gentilia pectora patrum
  19. vana superstitio, non interrupta cucurrit
  20. aetatum per mille gradus, tener horruit heres
  21. et coluit quidquid sibimet venerabile cani