Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. corruptela tori, quoniam regalibus aula
  2. fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu
  3. divorum suboles sancti meminisse pudoris.
  4. atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes,
  5. quis te semideam iactant auctoribus ortam,
  6. praestringam breviter, Gradivum vel Cytheream,
  7. ille sacerdotem violat, contra illa marito
  8. subcumbit Phrygio, coitus fuit inpar utrique:
  9. nec terrestre deam decuit mortalis obire
  10. coniugium, nec caelicolam descendere ephebum
  11. virginis ad vitium furtivoque igne calere,
  12. sed venus augusto de sanguine femina vili
  13. privatoque viro vetitum per dedecus haesit;
  14. et, si Rhea sacram lascivi Martis amore
  15. lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva,
  16. crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem
  17. moribus infamem, conpressa virgine per vim
  18. se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus
  19. obicere auderet turpi miseraeque puellae,
  20. haec Italos induxit avos vel fama vel error,