Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. regalemque decus capitis gestare coronam.
  2. mox Ariadnaeus stellis caelestibus ignis
  3. additur: hoc pretium noctis persolvit honore
  4. Liber, ut aetherium meretrix inluminet axem.
  5. tantum posse omnes illo sub tempore reges
  6. indocilis fatui ducebat ineptia vulgi,
  7. ut transire suis cum sordibus induperator
  8. posset in aeternum caeli super ardua regnum,
  9. regia tunc omnis vim maiestatis et omnis,
  10. parva licet, caeli imperium retinere potestas
  11. credita: ture etiam ducibus parvoque sacello
  12. inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes
  13. adcumulant, longum miseris processit in aevum
  14. v.1.p.362
  15. mos patrius: coepit falsae pietatis imago
  16. ire per ignaros nebuloso errore nepotes;
  17. tum quia, quae vivis veneratio regibus ante
  18. contigerat, functis eadem iam munere lucis
  19. cessit et ad nigras altaria transtulit urnas.
  20. inde puellarum ludibria, pignera, partus,
  21. et furtivus amor iuvenum et deprensa iugalis