Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. collis Aventini convexa in sede frequentat.
  2. Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis,
  3. successu dum victor ovans lascivit et aurum
  4. captivae gentis revehit spoliisque superbus
  5. v.1.p.360
  6. diffluit in luxum cum semiviro comitatu
  7. atque avidus vini multo se proluit haustu,
  8. gemmantis paterae spumis mustoque Falerno
  9. perfundens biiugum rorantia terga ferarum,
  10. his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris
  11. caeditur et virides discindunt ore chelydros
  12. qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc
  13. ante oculos regis satyrorum insania fecit,
  14. et fecisse reor stimulis furialibus ipsas
  15. maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
  16. hoc circumsaltante choro temulentus adulter
  17. invenit expositum secreti in litoris acta
  18. corporis egregii scortum, quod perfidus illic
  19. liquerat incesto iuvenis satiatus amore.
  20. hanc iubet adsumptam fervens post vina Neaeram
  21. secum in deliciis fluitantis stare triumphi,