Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
  2. v.1.p.358
  3. ecce deum in numero formatus et aeneus adstat
  4. Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
  5. strenuus exculti dominus quidam fuit agri
  6. hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem
  7. scortator nimius multaque libidine suetus
  8. rusticolas vexare lupas interque salicta
  9. et densas saepes obscena cubilia inire;
  10. indomitum intendens animum semperque paratum
  11. ad facinus nunquam calidis dabat otia venis.
  12. hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
  13. venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos;
  14. sinum lactis et haec votorum liba quotannis
  15. accipit ac ruris servat vineta Sabini,
  16. turpiter adfixo pudeat quem visere ramo.
  17. Herculeus mollis pueri famosus amore
  18. ardor et in transtris iactata efferbuit Argo,
  19. nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere
  20. concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
  21. nunc Saliis cantuque domus Pinaria templum