Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. dedere sueta animum diae rationis egenum?
  2. in quamcumque fidem nebulonis callida traxit
  3. nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem.
  4. successit Iovis imperio corruptior aetas,
  5. quae docuit rigidos vitiis servire colonos.
  6. expertes furandi homines hac inbuit arte
  7. Mercurius, Maia genitus; nunc magnus habetur
  8. ille deus, cuius dedit experientia fures,
  9. necnon Thessalicae doctissimus ille magiae
  10. traditur extinctas sumptae moderamine virgae
  11. in lucem revocasse animas, Cocytia leti
  12. iura resignasse sursum revolantibus umbris,
  13. ast alias damnasse neci penitusque latenti
  14. inmersisse chao. facit hoc ad utrumque peritus
  15. ut fuerit geminoque armarit crimine vitam;
  16. murmure nam magico tenues excire figuras
  17. atque sepulcrales scite incantare favillas,
  18. vita itidem spoliare alios ars noxia novit,
  19. artificem scelerum simplex mirata vetustas
  20. supra hominem coluit, simulans per nubila ferri