Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
  2. quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem
  3. condens ex nihilo nulla existente creavit
  4. p.174
  5. mundum materia? non sicut sculptor ab aeris
  6. rudere decoctam consuescit vivere massam,
  7. sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit,
  8. nil erat omne quod est: nil id procedere et esse
  9. atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
  10. parvum de nihilo primum fuit, addita parvo
  11. incrementa modis auxerunt omnia plenis.
  12. ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi
  13. parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum
  14. exiguas rerum species elementaque mundi
  15. ex nihilo primum modica et mox grandia sensim
  16. crevisse, ex modicis quae consummata videmus?
  17. ac ne post hominum pastus calcata perirent,
  18. neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve
  19. muribus in praedam nullo custode iacerent,
  20. bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi
  21. servarent gravidis procul ostentata canistris.