Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. auctorem lucis largitoremque dierum,
  2. non dedignatum medicae purgamen aquai
  3. corpore sub proprio monstrare errantibus aegris,
  4. milibus ex multis paucissima quaeque retexam,
  5. summatim relegam totus quae non capit orbis.
  6. quinque in deserto panes iubet et duo pisces
  7. adponi in pastum populis, qui forte magistrum
  8. non revocante fame stipabant undique saeptum,
  9. inmemoresque cibi vicos, castella, macellum,
  10. oppida, mercatus et conciliabula et urbes
  11. respuerant, largo contenti dogmate vesci,
  12. multa virum strato fervent convivia faeno,
  13. centenos simul accubitus iniere sodales,
  14. seque per innumeras infundunt agmina mensas,
  15. pisciculis—iam crede Deum—saturanda duobus
  16. et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
  17. ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant
  18. fercula, bis senos micarum molibus inplent
  19. post cenam cophinos; crudus conviva resudat
  20. congeriem ventris, gemit et sub fasce minister.