Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
  2. indignus qui sancta canam? procede sepulcro,
  3. Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima
  4. audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti,
  5. quod, cum te Christus penitus nigrante profundo
  6. inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis,
  7. nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
  8. regna tenebrarum tenui distantia fine
  9. coniungit superis? ubi Taenara tristia vasto
  10. in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille
  11. p.176
  12. amnis inexpletis volvens incendia ripis?
  13. ante fores tumuli, quas saxa inmania duro
  14. obice damnarant scopulis substructa cavatis,
  15. stat Dominus nomenque ciet frigentis amici,
  16. nec mora, funereus revolutis rupibus horror
  17. evomit exequias gradiente cadavere vivas,
  18. solvite iam laetae redolentia vincla, sorores,
  19. solus odor sparsi spiramen aromatis efflat,
  20. nec de corporeo nidorem sordida tabo
  21. aura refert, oculos sanie stillante solutos