Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sidus et Hirquinum laceris marcescere villis,
  2. labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae,
  3. palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo
  4. prodit amatores tacitos in fornice mundi,
  5. quique alii horrificis pendent in nubibus ignes
  6. Luciferum timuere novum: rota lurida solis
  7. haeret, et excidium sentit iam iamque futurum,
  8. seque die medio velandum 1 tegmine glauco,
  9. splendoremque poli periturum nocte diurna
  10. orbe repentinis caput obnubente tenebris.
  11. hunc ego non cumulem myrrhaeque et turis et auri
  12. muneribus? scio quem videam, quae dona rependam.
  13. hunc ego non venerer, qui caelo visus humique
  14. inventus rex atque Deus moderatur utrumque
  15. naturae specimen, tumuloque inferna refringens
  16. p.168
  17. regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
  18. caelum habitat, terris intervenit, abdita rumpit
  19. Tartara, vera fides; Deus est, qui totus ubique est.
  20. numquid vana viros aut mens aut lingua fefellit?
  21. numquid fortuitis frustrantia dona dederunt