Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. casibus aut caeco votum sub honore dicarunt?
  2. quae porro causa aut ratio submittere colla
  3. ante pedes Mariae puerique crepundia parvi,
  4. si tantum mortalis erat, nec summa potestas
  5. inplebat teneros divinis flatibus artus?
  6. sed iam tolle magos, tus, aurum, myrrhea dona,
  7. quae verum docuere Deum, praesepia, pannos,
  8. matris adoratum gremium face sideris ardens:
  9. ipsa Deum virtus factorum et mira loquantur,
  10. insanos video subito mitescere ventos
  11. cum iubeat Christus, video luctantia magnis
  12. aequora turbinibus tranquillo marmore tendi
  13. imperio Christi, video calcatus eundem
  14. cum patitur gurges tergum solidante liquore.
  15. ipse super fluidas plantis nitentibus undas
  16. ambulat ac presso firmat vestigia fluctu,
  17. increpat ipse notos, et flatibus otia mandat,
  18. quis iubeat saevis aquilonibus ‘ite, silete
  19. carceribus vestris amploque facessite ponto,’
  20. sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem?