Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. advenit promissa dies quam dixerat iste
  2. adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste
  3. haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris,
  4. edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit,
  5. estne Deus iam noster? homo versatur et adstat
  6. nobiscum nomenque probat versumque vetustis
  7. obscurum saeclis praesenti inluminat ore.
  8. p.166
  9. estne Deus, cuius cunas veneratus Eous
  10. lancibus auratis regalia fercula supplex
  11. virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
  12. quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro
  13. nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra
  14. attigit, inluxisse diem Iactantibus horis,
  15. qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
  16. vidimus hunc aiunt ‘puerum per sidera ferri,
  17. et super antiquos signorum ardescere tractus.’
  18. diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox
  19. astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem,
  20. contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum,
  21. cornibus infractis domitum mugire Iuvencum,