Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis
  2. luxuriam virgis inhonesto effundere suco
  3. coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
  4. cernere erat steriles subito splendescere frondes,
  5. accensisque eitum foliis magno inpete late
  6. conlucere Deum, nec spinea laedere texta,
  7. lambere sanguineos fructus et poma eruenta,
  8. stringere mortiferi vitalia germina ligni,
  9. quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae,
  10. p.126
  11. quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
  12. ergo nihil visum nisi quod sub carne videndum,
  13. lumen imago Dei, verbum Deus et Deus ignis,
  14. qui sentum nostri peccamen corporis inplet;
  15. nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis
  16. creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor,
  17. qui negat intuitu fontem Deitatis adiri,
  18. credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
  19. visibilis de fonte Deus, non ipse Dei fons
  20. visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non
  21. innatus cerni potis est: latet os Patris illud