Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quaeso ait ut liceat te nune, Deus optime, nosse.
  2. respondit Dominus ‘mea, non me, eernere iustis
  3. posteriora dabo.’ quid apertius, absque aliena
  4. quam sumat faeie verbum non posse videri,
  5. posse tamen, eum malit, idem numquam Patre viso
  6. terrenis oeulis habitu se ostendere nostro,
  7. saepe et in angelieas vel mortales moderatum
  8. induci species, queat ut sub imagine eerni?
  9. hoc verbum est quod vibratum Patris ore benigno
  10. sumpsit virgineo fragilem de corpore formam.
  11. inde figura hominis nondum sub carne Moysi
  12. obieeta effigiem nostri signaverat oris,
  13. quod quandoque Deus verbi virtute eoactum
  14. sumpturus corpus faciem referebat eandem.
  15. sed tamen et sentam visa est excita cremare
  16. flamma rubum. Deus in spinis volitabat aeutis,
  17. vulnificasque eomas innoxius ignis agebat,
  18. esset ut exemplo Deus inlapsurus in artus
  19. spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis
  20. et peccata malis hirsuta doloribus inplent.