Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. unde Deus qui visibilem se praestitit olim,
  2. tale aliquid formans in sese quale secuta est
  3. passio, quae corpus sibi vindicat; ardua nam vis
  4. est inpassibilis, quoniam natura superni
  5. ignis ad horrificas nescit descendere poenas,
  6. nec capit humanis angoribus excruciari,
  7. pura, serena, micans, liquido praelibera motu,
  8. subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum,
  9. cui non principium de tempore, sed super omne
  10. tempus et ante diem maiestas cum Patre summo,
  11. immo animus Patris et ratio, via consiliorum,
  12. quae non facta manu nec voce creata iubentis
  13. protulit imperium patrio ructata profundo,
  14. hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis
  15. aspergunt, alapis non vexat palma relisis,
  16. nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt,
  17. his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans
  18. p.128
  19. enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
  20. ille famem patitur, fel potat et haurit acetum,
  21. ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem.