Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. credentes nam Christus adit, dubitabile pectus
  2. sub titubante fide refugo contemnit honore,
  3. virginitas et prompta fides Christum bibit alvo
  4. cordis et intactis condit paritura latebris,
  5. crede quod emissus solio Patris angelus infit.
  6. vel, si concretus liquidam de sidere vocem
  7. non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans
  8. clamet anus credens et tandem sobrius audi.
  9. mira fides! utero puer interceptus anili
  10. virgineum Dominum materno ex ore salutat,
  11. primus et infantem non natus nuntiat infans
  12. iam nostrum; 1 vagire sibi nam pusio nondum
  13. norat et ora Deo reserabat garrula Christo,
  14. promite secretos fatus; date, pandite librum,
  15. evomuit spirante Deo quem sanctus Esaias.
  16. percensere libet calamique revolvere sulcos,
  17. sidereis quos illa notis manus aurea duxit,
  18. ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro,
  19. dum lacrimans veneror dumque oscula dulcia figo;
  20. gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum.