Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt
  2. ingenia et validos consumunt saecla lacertos.
  3. haec nos in Domini virtute et laude perenni
  4. non sequimur: sequimur nullo quod semine terrae
  5. germinat, inmundum quod non de labe virili
  6. sumit principium; tener illum seminat ignis,
  7. non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas,
  8. intactam thalami virtus divina puellam
  9. sincero adflatu per viscera casta maritat;
  10. inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse
  11. credatur Christus sic conditus, innuba virgo
  12. nubit spiritui, vitium nec sentit amoris,
  13. pubertas signata manet; gravis intus et extra
  14. incolumis, florens de fertilitate pudica,
  15. iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
  16. quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas?
  17. angelus hoc saneto fore nuntiat 1 ore: plaeetne
  18. credere et angelicis aurem reserare loquellis?
  19. p.164
  20. ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri
  21. credidit atque ideo concepit credula Christum;