Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. exibis vagus huc illuc fluitantibus errat
  2. Iudaeus, postquam patria de sede revulsus
  3. supplicium pro caede luit, Christique negati
  4. sanguine respersus commissa piacula solvit,
  5. en quo priscorum virtus defluxit avorum!
  6. ervit ab antiquis dilapsa fidelibus heres
  7. nobilitas, sed iam non nobilis; illa recentem
  8. suspectat 1 captiva fidem, vis tanta novellae
  9. credulitatis inest; Christum confessa triumphat
  10. gens infida prius, Christi sed victa negatrix
  11. subditur imperio dominos sortita fideles.
  12. p.162
  13. Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori
  14. instituunt media Christum ratione secuti,
  15. hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum
  16. adfirmant non esse Deum; pietate fatentur,
  17. maiestate negant: morum pro laude sacratum
  18. concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
  19. omne opus egregium, per quod sollertia pollens
  20. emicat, ingenii est aut roboris: illud acuto
  21. corde viget, duris excellit viribus istud.