Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. texuit, exciso quod numquam marmore crevit;
  2. cuius onus nullis fultum sublime columnis
  3. fornice curvato tenui super arte pependit,
  4. sed verbo factum Domini; non voce sonora,
  5. sed verbo, quod semper erat. verbum caro factum est.
  6. p.160
  7. hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu
  8. expugnare volens flagris, cruce, felle petisti,
  9. destructum iacuit poenis vexantibus: esto,
  10. matris enim ex utero quod destrueretur habebat,
  11. sed quod morte brevi materna ex parte solutum est
  12. maiestate Patris vivum lux tertia reddit,
  13. vidisti angelicis comitatum coetibus alte
  14. ire meum, cuius servor munimine, templum,
  15. illius aeternae suspendunt culmina portae,
  16. ac per inacccssas scalarum gloria turres
  17. tollitur et gradibus lucet via candida summis,
  18. at tua congcstae tumulant holocausta ruinae,
  19. quid mereare Titus docuit, docuere rapinis
  20. Pompeianae acies, quibus exstirpata per omnes
  21. terrarum pelagique plagas tua membra feruntur.