Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. dum tremefacta cohors dominique oblita supinas
  2. erigit ad caelum facies atque invocat Iesum,
  3. iamne piget facti? iam paenitet? en tibi Christum,
  4. infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens
  5. terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit,
  6. gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem
  7. possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam
  8. conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit,
  9. disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem
  10. vana superstitio lex et carnaliter acta
  11. plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
  12. destructone iacent Solomonia saxa metallo
  13. aedificata manu? iacet illud nobile templum,
  14. cur iacet? artificis quia dextra solubilis illud
  15. caemcntum struxit resolubile; iure solutum est
  16. et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum.
  17. quod fieri recipit, recipit quandoque perire,
  18. si nostrum contra quod sit vis discere templum,
  19. est illud quod nemo opifex fabriliter aptans
  20. conposuit, quod nulla abies pinusve dolata