Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ecce Palatinus pateram retinere minister
  2. non valet, elisa destillant balsama dextra,
  3. flamen et ipse suas miratur vertice laurus
  4. cedere, et incertum frustratur victima ferrum,
  5. nescio quis certe subrepsit Christicolarum
  6. hic iuvenum; genus hoc hominum tremit infula et omne
  7. pulvinar divum, lotus procul absit et unctus;
  8. pulchra reformatis redeat Proserpina sacris.’
  9. dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum
  10. cerneret exerto minitantem fulmine Christum,
  11. ipse quoque exanimis posito diademate princeps
  12. pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus
  13. chrismatis inscripto signaret tempora ligno,
  14. qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
  15. armiger e cuneo puerorum flavicomantum,
  16. purpurei custos lateris, deprenditur unus,
  17. p.158
  18. nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro
  19. proicit ac signum Christi se ferre fatetur.
  20. prosiluit pavidus deiecto antistite princeps
  21. marmoreum fugiens nullo comitante sacellum,