Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. pontificum festis ferienda securibus illic
  2. agmina vaccarum steterant, vitulasque revincta
  3. fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
  4. iamque insertato reserarat viscera cultro
  5. vittatus de more senex manibusque cruentis
  6. tractabat trepidas letali frigore fibras,
  7. postremosque animae pulsus in corde tepenti
  8. callidus interpres numeris et fine notabat:
  9. cum subito exclamat media inter sacra sacerdos
  10. pallidus ‘en quid ago? maius, rex optime, maius
  11. numen nescio quod nostris intervenit aris
  12. quam sufferre queant spumantia cymbia lacte,
  13. p.156
  14. caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae,
  15. accitas video longe dispergier umbras,
  16. territa Persephone vertit vestigia retro
  17. extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello,
  18. nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt
  19. carmina, turbatos revocat nulla hostia manes,
  20. nonne vides ut turibulis frigentibus ignis
  21. marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?