Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. perdidit insanos mendax Dodona vapores,
  2. mortua iam mutae lugent oracula Cumae,
  3. nec responsa refert Libyeis in Syrtibus Hammon.
  4. ipsa suis Christum Capitolia Romula maerent
  5. principibus lucere Deum, destructaque templa
  6. p.154
  7. imperio cecidisse ducum, iam purpura supplex
  8. sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi,
  9. vexillumque crucis summus dominator adorat.
  10. principibus tamen e cunctis non defuit unus
  11. me puero, ut memini, ductor fortissimus armis,
  12. conditor et legum, celeberrimus ore manuque,
  13. consultor patriae, sed non consultor habendae
  14. relligionis, amans ter centum milia divum.
  15. perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi,
  16. augustum caput ante pedes curvare Minervae
  17. fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis
  18. Herculis advolvi, genua incerare Dianae,
  19. quin et Apollineo frontem submittere gypso
  20. aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
  21. forte litans Hecaten placabat sanguine multo;