Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. umentique acie potuit nebulosus adire,
  2. quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso
  3. infusum vidit Gnatum; nam Filius hoc est,
  4. quod de Patre micans se praestitit inspiciendum
  5. per species quas possit homo conprendere visu.
  6. nam mera maiestas est infinita, nec intrat
  7. obtutus, aliquo ni se moderamine formet.
  8. hoc vidit princeps generosi seminis Abram,
  9. iam tunc dignati terras invisere Christi
  10. hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram.
  11. hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob,
  12. ipse dator legis divinae accedere coram
  13. iussus, amicitiae conlato qui stetit ore
  14. comminus et sacris coniunxit verba loquellis,
  15. carnis in effigie Christum se cernere sensit.
  16. sed maiora petens animum per vota tetendit
  17. inconcessa homini, plusquam mortale laborans
  18. ipsum, quantus erat, sine corpore visere Christum,
  19. denique post multi sermonis mutua, postque
  20. conspectum praesentis Eri et consortia longa,