Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu
  2. dogmata catholicam maculent male prodita linguam,
  3. ille Patrem pellens solio detrudit in artum
  4. corporis humani gestamen, nec pavet ipsum
  5. obiectare neci duroque adfigere ligno.
  6. passibilisne Deus? cuius species et imago
  7. nulli visa umquam: nec enim conprendier illa
  8. maiestas facilis sensuve oculisve manuve.
  9. Ioannis magni celebris sententia praesto est,
  10. haud umquam testata Deum potuisse videri.
  11. ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo
  12. p.122
  13. eminus ardentis penetravit acumine visus,
  14. qui se forma hominis non induit, et Deitatis
  15. inmensum adsumpto non temperat ore modove.
  16. aut evangelici pietas spernenda libelli
  17. iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati
  18. vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
  19. sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit,
  20. humanis aliquando oculis concurrere promptum,
  21. quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco