Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cernere consortem terreni adsuesceret oris,
  2. participemque suum visu velut obside nosse,
  3. et consanguineo paulatim accedere Christo.
  4. ergo animalis homo quondam, nunc Spiritus illum
  5. transtulit ad superi naturam seminis, ipsum
  6. infundendo Deum mortalia vivificantem.
  7. nunc nova materies solidata intercute flatu,
  8. materies sed nostra tamen, de virgine tracta,
  9. exuit antiquae conrupta exordia vitae,
  10. inmortale bonum proprio spiramine sumens,
  11. filius ille hominis, sed Filius ille Tonantis,
  12. iam solus vultum Patris aspicit et videt ipsum.
  13. nemo Patrem novit nisi Filius et cui monstrat
  14. Filius, et nostri mediator et omnipotentis.
  15. denique concludam brevis ut conpendia summae:
  16. non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem
  17. sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
  18. Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli,
  19. depositorque Patris Natique insane negator,
  20. nonne Patrem violas dum Natum scire recusas?