Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. insultans famulante rogo, piceosque furores
  2. conprimit et rabiem flammarum algescere cogit,
  3. barbaricos calida aura sinus non tangere iussa
  4. praeterit et tenues stridens transcurrit amictus,
  5. ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras,
  6. ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro.’
  7. haec ait, et varios iubet obmutescere cantus,
  8. organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
  9. stulta superstitio tacuit, vox festa quievit,
  10. quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum.
  11. carmina sanctorum resonant iam sola virorum
  12. triplice concentu regem laudantia caeli,
  13. qui mare, qui terras, qui lucida sidera fecit,
  14. p.132
  15. ignibus et mediis securos texit alumnos.
  16. semper in auxilium Sermo Patris omnipotentis
  17. descendit servando homini, mortalia semper
  18. admiscenda sibi proprio curavit amore,
  19. ut socianda caro Dominoque inplenda perenni,
  20. degenerem vitam quae tunc animalis agebat,
  21. exemplo mutaret eri, similesque per artus 1