Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quandoquidem non est genitor, nisi filius extet,
  2. nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas,
  3. sed fortasse velis patriae pietatis honore
  4. despoliare Deum, contentus nomine nudo,
  5. quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
  6. ecquis in idolio recubans inter sacra mille
  7. ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture,
  8. non putat esse deum summum et super omnia solum?
  9. quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis,
  10. portentisque aliis fumantes consecret aras,
  11. attamen in caelum quotiens suspexit, in uno
  12. constituit ius omne deo, cui serviat ingens
  13. virtutum ratio variis instructa ministris,
  14. quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis,
  15. quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem
  16. latrantemque throno caeli praeponat Anubem?
  17. nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus
  18. dat solium, quamvis olidam persolvat acerram
  19. sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.
  20. consule barbati deliramenta Platonis,