Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Christus ait ‘tanto tecum iam tempore versor,
  2. et Patrem te nosse negas, quem perspicis in me?’
  3. est invisibilis donum Patris edere natum
  4. visibilem, per quem valeat Pater ipse videri,
  5. nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis
  6. p.130
  7. caecorum; caecos loquor, atra socordia quorum
  8. corde tenebroso verum perpendere nescit,
  9. quem si perspicuum mortalibus infitiaris,
  10. fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus
  11. innocuas inter flammas procul exspatiantem,
  12. calcantem rapidos inadustis fratribus ignes,
  13. nempe ait ‘o proceres, tris vasta incendia anhelis
  14. accepere viros fornacibus; additus unus
  15. ecce vaporiferos ridens intersecat ignes.
  16. Filius ille Dei est; fateorque et victus adoro.
  17. inrisas removete faces, taedasque tepentes
  18. subtrahite; friget succensi sulpuris ardor.
  19. Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum,
  20. quem video, Deus ipse, Dei certissima proles,
  21. imperat inmensis ardoribus et domat iras,