Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo
  2. desertum iacuisse thronum contenditis illo
  3. tempore quo fragiles Deus est inlapsus in artus,
  4. ergo Pater passus? quid non malus audeat error?
  5. ipse puellari conceptus sanguine crevit?
  6. ipse verecundae distendit virginis alvum?
  7. et iam falsiloqua est divini pagina libri,
  8. quae verbum in carnis loquitur fluxisse figuram?
  9. at non, qui verbi Pater est, caro factus habetur.
  10. fige gradum, Scriptura, tuum; nil mobile et anceps
  11. adfirmasse decet: Pater est, quem cernere nulli
  12. est licitum; Pater est, qui numquam visus in orbe est,
  13. nec mundana inter radiavit lumina coram.
  14. verbum conspicuum misit, missumque recepit
  15. cum voluit: verbo praestrinxit viscera purae
  16. virginis, et verbo struxit puerilia membra,
  17. ipse quidem in terris virtute et numine praesens
  18. semper adest quocumque loci, nec pars vacat ulla
  19. maiestate Patris; nusquam est genitor Deus absens,
  20. per verbum sed semper adest; atque inde Philippo