Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. O crucifer bone, lucisator,
  2. omniparens pie, Verbigena,
  3. edite corpore virgineo,
  4. sed prius in genitore potens,
  5. astra, solum, mare quam fierent,
  6. p.20
  7. huc nitido, precor, intuitu
  8. flecte salutiferam faciem
  9. fronte serenus et irradia,
  10. nominis ut sub honore tui has
  11. epulas liceat capere.
  12. te sine dulce nihil, Domine,
  13. nec iuvat ore quid adpetere,
  14. pocula ni prius atque cibos,
  15. Christe, tuus favor inbuerit,
  16. omnia sanctificante fide.
  17. fercula nostra Deum sapiant,
  18. Christus et influat in pateras;
  19. seria, ludicra, verba, iocos,
  20. denique quod sumus aut agimus,
  21. trina superne regat pietas.