Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. tandem facessat caecitas,
  2. quae nosmet in praeceps
  3. diu lapsos sinistris gressibus
  4. errore traxit devio.
  5. haec lux serenum conferat
  6. purosque nos praestet sibi;
  7. nihil loquamur subdolum,
  8. volvamus obscurum nihil.
  9. sic tota decurrat dies,
  10. ne lingua mendax, ne manus
  11. oculive peccent lubrici,
  12. ne noxa corpus inquinet.
  13. speculator adstat desuper,
  14. qui nos diebus omnibus
  15. actusque nostros prospicit
  16. a luce prima in vesperum.
  17. hic testis, hic est arbiter,
  18. hic intuetur quidquid est
  19. humana quod mens concipit;
  20. hunc nemo fallit iudicem.