Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. hic mihi nulla rosae spolia,
  2. nullus aromate fragrat 1 odor,
  3. sed liquor influit ambrosius
  4. nectareamque fidem reddet
  5. fusus ab usque Patris gremio.
  6. sperne, Camena, leves hederas,
  7. cingere tempora quis solita es,
  8. sertaque mystica dactylico
  9. texere docta liga strophio,
  10. laude Dei redimita comas.
  11. quod generosa potest anima,
  12. lucis et aetheris indigena,
  13. solvere dignius obsequium,
  14. quam data munera si recinat
  15. artificem modulata suum?
  16. ipse homini quia cuncta dedit,
  17. quae capimus dominante manu;
  18. quae polus aut humus aut pelagus
  19. aëre, gurgite, rure creant,
  20. p.22
  21. haec mihi subdidit, et sibi me.