Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. servire duris barbarorum vinculis:
  2. armat trecentos terque senos vernulas,
  3. pergant ut hostis terga euntis caedere,
  4. p.276
  5. quem gaza dives ac triumphus nobilis;
  6. captis tenebant inpeditum copiis.
  7. quin ipse ferrum stringit et plenus Deo
  8. reges superbos mole praedarum graves
  9. pellit fugatos, sauciatos proterit,
  10. frangit catenas et rapinam liberat:
  11. aurum, puellas, parvulos, monilia,
  12. greges 1 equarum, vasa, vestem, buculas.
  13. Loth ipse ruptis expeditus nexibus
  14. attrita bacis colla liber erigit.
  15. Abram triumphi dissipator hostici
  16. redit recepta prole fratris inclytus
  17. ne quam fidelis sanguinis prosapiam
  18. vis pessimorum possideret principum.
  19. adhuc recentem caede de tanta virum
  20. donat sacerdos ferculis caelestibus,
  21. Dei sacerdos, rex et idem praepotens,