Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Senex fidelis prima credendi via
  2. Abram, beati seminis serus pater,
  3. adiecta cuius nomen auxit syllaba,
  4. Abram parenti dictus, Abraham Deo,
  5. senile pignus qui dicavit victimae,
  6. docens ad aram cum litare quis velit,
  7. quod dulce cordi, quod pium, quod unicum
  8. Deo libenter offerendum credito,
  9. pugnare nosmet cum profanis gentibus
  10. suasit, suumque suasor exemplum dedit,
  11. nec ante prolem coniugalem gignere
  12. Deo placentem, matre virtute editam,
  13. quam strage multa bellicosus spiritus
  14. portenta cordis servientis vicerit.
  15. victum feroces forte reges ceperant
  16. Loth inmorantem criminosis urbibus
  17. Sodomae et Gomorrae, quas fovebat advena
  18. pollens honore patruelis gloriae.
  19. Abram sinistris excitatus nuntiis
  20. audit propinquum sorte captum bellica